Actus Apostolorum*

Caput 13: 27

qui enim habitabant Hierusalem et principes eius hunc ignorantes et voces prophetarum quae per omne sabbatum leguntur iudicantes impleverunt
(* Traductions européennes)

Glose

Judicantes.ID.Jesum esse reum mortis. Vel, judicantes voces prophetarum, id est non credentes: qui enim detrahit fratri, detrahit legi, et judicat legem, quanto magis Christo detrahentes?Sancta David fidelia.BEDA.Isaias Novi Testamenti mysteria praegustans, ait:Constituam vobistestamentum aeternum sancta David fidelia.In Hebraeo:Et feriam vobiscum pactum sempiternum misericordias David fideles.